Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 87
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. Plerumque cacochymici &senes, qui multum vitiosi sanguinis in venis alunt, prae reliquis omnibus ad sphacelosam praesertim si diuturno afficiantur moelabem sunt dispositi, rore; quo nihil ad motum sanguinis, per se iam languidum retardandum, eiusque corruptiuam stasin inducendam, est poDeinceps singularem meretur animaduersionem, tentius. quod sphacelatio, in extremis etiam partibus oborta mox totum corpus grauissime laedat, notabilemque virium defectionem cum anxietate &inquietudine inducat, ita prorsus, vt simile quid a grauioribus vulnerationibus, laesionibus vel exulcerationibus exspectare vix liceat. Cuius phaenomeni ratio in eo videtur reposita, quod putredo naturae infensissima in instanti quasi suam communicet energiam cum sanguine, qui vbi iam ex aliis caussis est vitiatus, perfacile inde penitus inquinatur, suoque motu intestino vlterius destituitur. Praeterea quoque addiscere inde licet, partem demortuam ea, qua fieri potest. celeritate, a sana esse remouendam, sanguinisque progressum in parte affecta remediis tam internis, quam externis spirituosis, balsamicis &volatilibus procurandam. Etenim, cum fluidorum progressiuus motus, a quo vita &fanitas pendet, vnicus sit, qui tetram putrilaginem a corpore arcet, in procliui est, nihil prius esse debere medico, quam vt hic vitalis motus rite promoueatur. Denique insignis virium languor, quem statim in principio morbi annotare licuit, non obicure indicat, corruptionem sphacelosam, simul in quibusdam visceribus internis delituisse occultam, quale exemplum non ita pridem in viro habui, cuius hepar sub sectione sphacelosum, &instar picis nigerrimum deprehendi