Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 88
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO III. Vir sexagenarius, temperamenti melancholici, qui ob genus vitae sedentarium &largam ciborum crassiorum comestionem saepe molesta alui adstrictione laborabat, intensissima quondam hieme iter aliquot miliarium faciebat; quo peracto praeter omnem exspectationem de nocte in vltimo digiti minimi articulo crudelissimo dolore cum rubore ac tumore iuncto corripiebatur. Adsociabat se febris cum calore intensissimo viriumque praecipiti lapsu, &breui tumor totum occupabat brachium, quod mox nigrescebat. Articulus, vbi dolor exordium sumserat, examinatus omni sensu priuatus deprehendebatur; hinc forcipe eius amputatio erat peragenda. Ne autem pestifera labes vlterius serperet &similis emoriendi necessitas adnexis etiam partibus immineret, toti brachio calide duplicatis linteis spiritus vini camphoratus &vrina humana, in qua sufficiens salis ammoniaci &vitrioli quantitas soluta erat, diligenter fuit applicata. Interne crebrius exhibebatur nitrum praeparatum cum camphora, &tinctura bezoardica cum spiritu cornu cerui &nitri remixta. Nec denique potiones analepticae confortantes ex aquis destillatis &pulueribus cordialibus omittebantur; idque per Dei gratiam hisce remediis obtinebatur, vt intra quatuor septimanas aeger sanitati plenarie restitueretur.