Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Vol. 4,5 88-2
Unproofread scanNot analysed yet
EPICRISIS. 1) Docet inprimis hic casus, quam facile gangraenosa &sphacelosa partis corporis corruptio oriri possit, si ab aeris ambientis frigore minimi eius tubuli &canales constricti sanguinem crassum &acrem, ab inordinata victus ratione accumulatum intus coercent &libere permeare non sinunt. Quod enim si accidit, non potest non sanguis ibi subsistens coagulari, &,nisi rursus in circularem motum redigatur, parti, cui fixus inhaeret, tetram putrilaginem cum plenaria vitae abolitione inducere.