Latin · ~8 min
Book 1, lines 1.1.72-1.1.77
Frontinus, Strategemata 1.1.72-77
Not analysed yet
Cn. Pompeius Brundisii, cum excedere[t] Italia et transferre bellum proposuisset, instante a tergo Caesare conscensurus classem quasdam obstruxit vias, alias parietibus intersaepsit, alias intercidit fossis easque sudibus erectis praeclusas operuit cratibus, humo aggesta, quosdam aditus, qui ad portum ferebant, trabibus transmissis et in densum ordinem structis, ingenti mole tutatus. Quibus perpetratis ad speciem retinendae urbis raros pro moenibus sagittarios reliquit, ceteras copias sine tumultu ad naves deduxit: navigantem eum mox sagittarii quoque per itinera nota degressi parvis navigiis consecuti sunt.
C. Duellius consul in portu Syracusano, quem temere intraverat, obiecta ad ingressum catena clausus universos in puppem rettulit milites atque ita resupina navigia magna remigantium vi concitavit: levatae prorae super catenam processerunt. Qua parte superata transgressi rursus milites proras presserunt, in quas versum pondus decursum super catenam dedit navibus.
Lysander Lacedaemonius, cum in portu Atheniensium cum tota classe obsideretur, obrutis hostium navibus ab ea parte, qua faucibus angustissimis influit mare, milites suos clam in litus egredi iussit et subiectis rotis naves ad proximum portum Munychiam traiecit.
Hirtuleius legatus Q. Sertorii, cum in Hispania inter duos montes abruptos longum et angustum iter ingressus paucas duceret cohortes comperissetque ingentem manum hostium adventare, fossam transversam inter montes pressit vallumque materia exstructum incendit atque ita interclusohoste evasit.
C. Caesar bello civili, cum adversus Afranium copias educeret et recipiendise sine periculo facultatem non haberet, sicut constiterat, prima et secunda acie <in armis permanente, tertia autem acie> furtim a tergo ad opus applicata, quindecim pedum fossam fecit, intra quam sub occasum solis armati se milites eius receperunt.
Pericles Atheniensis, a Peloponnensiis in eum locum compulsus, qui undique abruptis cinctus duos tantum exitus habebat, ab altera parte fossam ingentis latitudinis duxit velut hostis excludendi causa, ab altera limitem agere coepit, tamquam per eum erupturus. Hi qui obsidebant, cum per fossam, quam ipse fecerat, exercitum Periclis non crederent evasurum, universi a limite obstiterunt: Pericles, pontibus, quos praeparaverat, fossae iniectis, suos, quis non resistebatur, emisit.