Latin · ~8 min
Book 1, lines 1.1.78-1.1.83
Frontinus, STRATEGEMATA 1.1.78-83
Not analysed yet
Lysimachus, ex his unus in quos opes Alexandri transierunt, cum editumcollem castris destinasset, imprudentia autem suorum in inferiorem deductus vereretur ex superiore hostium incursum, triplices fossas intra vallum obiecit; deinde simplicibus fossis circa omnia tentoria ductis tota castra confodit et intersaepto hostium aditu, simul humo quoque et frondibus,quas fossis superiecerat, <fallentibus, eruptione> facta in superiora evasit.
C. Fonteius Crassus in Hispania cum tribus milibus hominum praedatumprofectus <locoque iniquo circumventus> ab Hasdrubale, ad primos tantum ordines relato consilio, incipiente nocte, quo tempore minime exspectabatur, per stationes hostium perrupit.
L. Furius, exercitu perducto in locum iniquum, cum constituisset occultaresollicitudinem suam, ne reliqui trepidarent, paulatim inflectit iter, tamquam circuitu maiore hostem aggressurus: converso agmine ignarum rei quae agebatur exercitum incolumem reduxit.
P. Decius tribunus bello Samnitico Cornelio Cosso consuli iniquis locis deprehenso ab hostibus suasit, ut ad occupandum collem, qui erat in propinquo, modicam manum mitteret, seque ducem his qui mittebantur obtulit: avocatus in diversum hostis dimisit consulem, Decium autem cinxit obseditque. Illas quoque angustias noctu eruptione facta cum frustratus esset Decius, incolumis cum militibus consuli accessit.
Idem fecit sub Atilio Calatino consule is, cuius varie traditur nomen: alii Laberium, nonnulli Q. Caedicium, plurimi Calpurnium Flammamvocitatum scripserunt. Is cum demissum in eam vallem videret exercitum, cuius latera omnia<que> superiora hostis insederat, depoposcit et accepit trecentos milites, quos adhortatus, ut virtute sua exercitum servarent, in mediam vallem decucurrit: et ad opprimendos eos undique descendit hostis longoque et aspero proelio retentus occasionem consuli ad extrahendum exercitum dedit.
Q. Minucius consul in Liguria, demisso in angustias exercitu, cum iam omnibus obversaretur Caudinae cladis exemplum, Numidas auxiliares, tam propter ipsorum quam propter equorum deformitatem despiciendos, iussit adequitare faucibus, quae tenebantur. Primo intenti hostes, ne lacesserentur, stationem obiecerunt. De industria Numidae ad augendum sui contemptum labi equis et per ludibrium spectaculo esse affectaverunt. Ad novitatem rei laxatis ordinibus barbari in spectaculum usque resoluti sunt. Quod ubi animadverterunt Numidae, paulatim succedentes additis calcaribus per intermissas hostium stationes eruperunt: quorum deinde cum proximos in[cen]derentagros, necesse Liguribus fuit avocari ad defendenda sua inclusosqueRomanos emittere.