Latin · ~9 min
Book 1, lines 1.1.84-1.1.90
Frontinus, Strategemata 1.1.84-90
Not analysed yet
L. Sulla, bello sociali apud Aeserniam inter angustias deprehensus ab exercitu hostium, cui Duillius praeerat, colloquio petito de condicionibus pacis agitabat sine effectu: hostem tamen propter indutias neglegentia resolutumanimadvertens, nocte profectus relicto bucinatore, qui vigilias ad fidem remanentium divideret et quarta vigilia commissa consequeretur, incolumes suos cum omnibus impedimentis tormentisque in tuta perduxit. Idem adversus Archelaum praefectum Mithridatis in Cappadocia, iniquitatelocorum et multitudine hostium pressus, fecit pacis mentionem interpositoquetempore etiam indutiarum et per haec avocata intentione adversari[or]umevasit.
Hasdrubal, frater Hannibalis, cum saltum non posset evadere, faucibus eius obsessis, egit cum Claudio Nerone recepitque dimissum Hispania excessurum. Cavillatus deinde condicionibus dies aliquot extraxit, quibus omnibus non omisit per angustos tramites et ob id neglectos dimittere per partes exercitum: ipse deinde cum reliquis expeditis facile effugit.
Spartacus fossam, qua erat a M. Crasso circumdatus, caesis captivorum pecorumque corporibus noctu replevit et supergressus est.
Idem, in Vesuvio obsessus ea parte, qua mons asperrimus erat ideoque incustoditus, ex vimine silvestri catenas conseruit: quibus demissus non solum evasit, verum etiam ex alio latere Clodium ita terruit, ut aliquot cohortes gladiatoribus quattuor et septuaginta cesserint.
Idem, cum ab L. Varinio proconsule praeclusus esset, palis per modica intervalla fixis ante portam erecta cadavera, adornata veste atque armis, alligavit, ut procul intuentibus stationis species esset, ignibus per tota castra factis: imagine vana deluso hoste copias silentio noctis eduxit.
Brasidas dux Lacedaemoniorum, circa Amphipolim ab Atheniensium multitudine numero impar deprehensus, claudendum se praestitit, ut per longum coronae ambitum extenuaret hostilem frequentiam, quaque rarissimiobstabant, erupit.
Iphicrates in Thracia, cum depresso loco castra posuisset, explorasset autem ab hoste proximum teneri collem, ex quo unus ad opprimendos ipsos descensus erat, nocte paucis intra castra relictis imperavit, multos ignes facerent, eductoque exercitu et disposito circa latera praedictae viae passus est transire barbaros: locorumque iniquitate, in qua ipse fuerat, in illos conversa, parte exercitus terga eorum cecidit, parte castra cepit. Darius, ut falleret Scythas discessu, canes atque asinos in castris reliquit: quos cum latrantes rudentesque hostis audiret, remanere Darium credidit. Eundem errorem obiecturi nostris Ligures per diversa loca buculos laqueis ad arbores alligaverunt, qui diducti frequentiore mugitu speciem remanentium praebebant hostium.