Latin · ~7 min
Book 2, lines 2.1.28-2.1.35
Frontinus, STRATEGEMATA 2.1.28-35
Not analysed yet
Lacedaemonii certiores ab exploratoribus facti, Messenios in eam exarsisse rabiem, ut in proelium cum coniugibus ac liberis descenderent, pugnam distulerunt.
C. Caesar bello civili, cum exercitum Afranii et Petrei circumvallatum siti angeret isque ob hoc exasperatus interfectis omnibus impedimentis ad pugnam descendisset, continuit suos, arbitratus alienum dimicationi tempus,quod adversarios ira et desperatio incenderet.
Cn. Pompeius, fugientem Mithridatem cupiens ad proelium compellere,elegit tempus dimicationi nocturnum, ut abeunti se opponeret: atque ita praeparatus subitam hostibus necessitatem decernendi iniecit. Praeterea sic constituit aciem, ut Ponticorum quidem oculos adversa luna praestringeret, suis autem illustrem et conspicuum praeberet hostem. Iugurtham constat, memorem virtutis Romanorum, semper inclinato die committere proelia solitum, ut, si fugarentur sui, opportunam noctem haberent ad delitiscendum.
Lucullus adversus Mithridatem et Tigranem in Armenia maiore apud Tigranocertam, cum ipse non amplius quindecim milia armatorum haberet, hostis autem innumerabilem multitudinem eoque ipso inhabilem, usus hoc eius incommodo nondum ordinatam hostium aciem invasit atque ita protinusdissipavit, ut ipsi quoque reges abiectis insignibus fugerent.
Ti. Nero adversus Pannonios, cum barbari feroces in aciem oriente statim die processissent, continuit suos passusque est hostem nebula et imbribus, qui forte illo die crebri erant, verberari. Ac deinde, ubi fessum stando et pluvia non solum sed et lassitudine deficere animadvertit, signo dato adortus superavit.
C. Caesar in Gallia, quia compererat Ariovisto Germanorum regi institutumet quasi legem esse non pugnandi decrescente luna, tum potissimum acie commissa impeditos religione hostes vicit.
Divus Augustus Vespasianus Iudaeos Saturni die, quo eis nefas est quicquam seriae rei agere, adortus superavit.
Lysander Lacedaemonius adversus Atheniensis apud Aegospotamos instituit certo tempore infestare naves Atheniensium, dein revocare classem. ea re in consuetudinem perducta, cum Athenienses post digressum eius ad contrahendas copias dispergerentur, extendit ex consuetudine classem et recepit: tum hostium maxima parte ex more dilapsa, reliquos adortus occidit et universas naves cepit.