Latin · ~7 min
Book 2, lines 2.1.36-2.1.45
Frontinus, STRATEGEMATA 2.1.36-45
Not analysed yet
DE LOCO AD PUGNAM ELIGENDO
M'. Curius, quia phalangi regis Pyrrhi explicitae resisti non posse animadvertebat, dedit operam, ut in angustiis confligeret, ubi conferta sibi ipsa esset impedimento.
Cn. Pompeius in Cappadocia elegit castris locum editum: unde adiuvanteproclivi impetum militum facile ipso decursu Mithridatem superavit.
C. Caesar adversus Pharnacem Mithridatis filium dimicaturus in colle instruxit aciem; quae res expeditam ei victoriam fecit: nam pila ex edito in subeuntis barbaros emissa protinus eos averterunt.
Lucullus adversus Mithridatem et Tigranem in Armenia maiore apud Tigranocertam dimicaturus, collis proximi planum verticem raptim cum parte copiarum adeptus, in subiectos hostes decucurrit et equitatum eorum a latere invasit: aversumque et eorundem pariter pedites proturbantem insecutus clarissimam victoriam re<t>tulit.
Ventidius adversus Parthos non ante militem eduxit, quam illi quingentisnon amplius passibus abessent, atque ita procursione subita adeo se admovit, ut sagittas, quibus ex longinquo usus est, comminus applicitus eluderet: quo consilio, quia quandam etiam fiduciae speciem ostentaverat, celeriter barbaros debellavit.
Hannibal apud Numistronem contra Marcellum pugnaturus cavas et praeruptas vias obiecit a latere: ipsaque loci natura pro munimentis usus clarissimum ducem vicit.
Idem apud Cannas, cum comperisset Volturnum amnem ultra reliquorumnaturam fluminum ingentis auras mane proflare, quae arenarum et pulveris vertices agerent, sic direxit aciem, ut tota vis a tergo suis, Romanis in ora et oculos incideret: quibus incommodis mire hosti adversantibus illam memorabilem adeptus est victoriam.
Marius adversus Cimbros ac Teutonos constituta die pugnaturus firmatumcibo militem ante castra collocavit, ut per aliquantum spatii, quo adversarii dirimebantur, exercitus hostium potius labore itineris profligaretur:fatigationi deinde eorum incommodum aliud obiecit, ita ordinata suorum acie, ut adverso sole et vento et pulvere barbarorum occuparetur exercitus.
Cleomenes Lacedaemonius adversus Hippiam Atheniensem, qui equitatupraevalebat, planitiem, in qua dimicaturus erat, arboribus prostratis impediit et inviam fecit equiti.