Latin
x
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris x
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc enim colligenam diuinum hoc Vesalij monumentum perpetuò duraturum esse, neque vnquam ex animo, aut memoria posterorum elapsurum: meque vel quoscunque alios frustra enixuros, si vellemus eandem hanc prouinciam optimè, ac integerrimè administratam rursus aggredi. Quoniam alterum è duobus necessarium videbatur, aut vt eadem, &for tasse ineptius referendo, scripta nostra ne legerentur efficeremus, aut vt contraria, vel saltem ab iis, quae in eo volumine reperiuntur, diuersa tradentes, ab omnibus, &meritò irridemur.