Latin
xi
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae. Paris xi
Unproofread scanNot analysed yet
Hac igitur de cau sa in eadem sententia plures annos, ne dicam menses perstiti, donec aliquantisper grandior in hac arre anatomica factus, atque etiam audacior auctoritate ipsius Vesalij redditus, cum quasi solidiores animi mei vires persentirem: primùm disquirere coepi, atque etiam iudicium meum interponere tentaui inter Galenum &Vesalium ipsum, quisnam illorum magis ad veritatem accesserit in maximis illis controuersiis, ac aduersariis sententiis, quae inter ipsos vel (vt rectius dicam) inter vtriusque sectae anatomicos versantur. Nosti enim plurimos reperiri doctissimos viros nostrorum temporum, qui omnibus viribus Galeni partes tueantur: alios verò, qui adhuc plures sunt, ita Vesalij dogmata defendere, vt ne perlatum quidem vnguem ab ipsis recedere audeant. In hoc itaque iudicio, quamuis non negarim, me illud vnum obseruasse, nempè quod optimus anatomicus Andreas Vesalius, veluti exercitus victoriae ardore ac impetu actus saepe aliquid tentat, quod minus aut ad gloriam pro priam conducit, aut optimis Ducibus ac Imperatoribus satisfacit, Galenum aliquando in verbis potius, quàm in sententiis capit, aliquando mutilum (quod facere debuerat) minimè excusat, ac sępe indignius tam quàm anatomicum, philosophum, ac medicum insignem deceret, carpit &accusat.