Latin
118
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 118
Unproofread scanNot analysed yet
Aliqua etiam ex parte oriuntur ab apice illo ossis sphenoidis asperiore &acuto, qui in temporum cauitate ex aduersum os iugale respiciens, rimae imminet amplissimae, quae ab eodem sphenoide &maximo malarum osse est formata. Illi praetereà antrorsùm declinantes inserun tur in maxillae regionem dictam. Isti verò satis carnosi pro ratione magnitudinis facti, &ad posteriora vsque obliquè diducti in maxillę ceruicem, &capitis eiusdem internam in faciem inseruntur. Munusque, vt luce clariùs videbis, hoc impositum habent, vt maxillam antrorsùm trahant. Vide quaeso, quàm multa sunt praetermissa à diuinis anatomicis, vt postea nos inuenientes haec, planè cognoscamu In hoc organo diuini animi plurima etiam latere, quae fortasse Deus Gloriosus nostris oculis non manifestabit. Cùm musculos hyoidis ossis recensent anatomici, quatuor tantùm paria constituunt, quae os istud moueant, atque aliquando secundum hyoidis par cum primo mouente linguam ita confundunt, vt idem pro duobus depingant. Ego autem à natura rei edoctus, sex paria musculorum, quae hypsiloides moueant esse dico, quaeue omnibus accuratè dissecantibus planè apparere possunt, eaque hoc ordine recensebo.