Latin
119
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 119
Unproofread scanNot analysed yet
Primum par illud sit, quod à summo pectoris osse ortum in dictum os, vt alij. asserunt anatomici, inseritur: hocque primum Vesalij sit. Secundum par quasi cutaneum (quia immediatè sub illis, qui maxillam deorsùm trahentes os aperiunt, cuti subijcitur) ortum à summo mento, atque eius latebris, &obliquis fibris deorsum declinans, in os hyoides inseritur. Munus ipsius est, vt altero trahen te musculo obliquè sursum feratur os, vtroque verò trahente recta ad apicem menti sursùm ac antrorsùm vellatur.