Latin
225
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 225
Unproofread scanNot analysed yet
Sed fortasse dixerint: neruus hic statim cùm extra membranam est, antequam ex caluaria prodeat, in duas partes diuiditur, quarum vtraque per proprium foramen delata, haec tertium, illa quartum par ędit. In neruorum paribus distinguendis foramina caluariae, mea sententia, non sunt obseruanda. Quoniam si hoc esset, cùm per vnum atque idem foramen secundum par, &tertij portio, &totum quartum, &octauum quoque ad oculum ferantur, omnes hos neruos vnum par esse sequeretur.