Latin
280
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 280
Unproofread scanNot analysed yet
In mesenterij historia multa docent reliqui anatomici, partim à Galeno, &partim à Vesalio assumentes. Verùm (quod miror) principium vel primam originem ipsius non explicant. Tu igitur scias, quod mesenterij duplex est origo: vna quidem superior, altera verò inferior. Suprema est circa primam lumborum vertebram: infima autem est circa tertiam eorundem lumborum. At occasio superioris principij oritur à geminis arterijs, quae erumpunt ab aorta supra regionem emulgentium, atque ab ea quidem aortae parte, quae, vt dixi, primae lumborum vertebrae haeret. Circa has igitur arterias statim fit quidam neruorum plexus maximus ac robustistimus, ita: vt originem ipsarum valdè occultet, qui nerui varijs ex partibus ibi simul complicantur, atque à plexu ipso infinita neruorum maiorum ac minimorum propago, arteriarum ductum ad omnia vsque viscera concomitatur. Ab hoc eodem principio membrana eiusdem sub stantiae cum peritonaeo suboriens, vasa haec vestire incipit, ibique principium mesenterij superius est constituendum. Plexus autem iste originem ducit à triplici neruorum genere.