Latin
281
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 281
Unproofread scanNot analysed yet
Primum quidem ab illis geminis neruorum ductibus, qui oriuntur à sexto pari, vel à plexu eiusdem sexti paris in ceruice, &secundum costarum principia sub membrana succingente per vniuersum thoracem, descendentes cum singulis exortibus neruorum à vertebris thoracis erumpentium connectuntur, ac indè incrementum aliquod mutuati singuli in vtroque latere sub septo transuerso, &sub musculis, qui sexto in loco femur mouent, vocanturque ψώαιàr aecis, per lumbos, vnde &a liquid incrementi à neruis, qui inde scatent, accipiunt, ad hanc dictam regionem perueniunt, vbi vtrinque concurrentes simulque connati plexum hunc circa arterias exordiuntur. Secundum verò genus neruorum ab illis est, qui à ceruice exorti, atque cordis inuolucro adhaerentes descendunt ad septum, transuersum, ac per ipsum disseminatur. Ab his igitur simplex neruus aliquando oritur, aliquando verò gemini, qui descendentes ad hunc plexum ita validum in ipsum inseruntur, distribuunturue.