Latin
ARTICVLI IN OMNES
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 33
Unproofread scanNot analysed yet
Cum igitur ob vetustatem tantùm ipsius animantis haereant suturae, quod symptoma procul omni dubio non accidit in prominentijs capitis, non video hanc necessariam esse consequentiam: Occiput non prominet: ergo vacat sutura. vel vice versa: Deest haec sutura, ergo &prominentia. Meque summoperè confirmat in hac sententia, quod videam in regione temporum, in qua tantùm ab est, vt adsint prominentiae, quod ibi maximè caluarię omnes sunt depressę, adesse suturas manifestissimas, &satis peruias. Neque datur locus obiectioni, quòd suturae hae non sint, neque suturarum nomine ab antiquis, praecipuè ab Hippocrate donatae fuerint, quod in 9. de usu part. notauit Galenus. Quoniam potissimùm suturarum vsum habent, cùm ligamentum &vasa, quibus περικράνιον, &dura membrana cerebri iunguntur, admittant: atque ab Hippocrate (si liber de locis in hominibus Hippocraticus est) suturae vocantur Quamobrem enixè à te peto, atque ab omnibus alijs doctis viris, vt quid de hoc dogmate statuendum sit, quaerant, ac publicis in monumentis librorum collocent. In quinque ipsius capitis proprijs suturis, consentio cum alijs anatomicis. In sexta tamen ab aliquibus proposita dissentio.