Latin
322
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 322
Unproofread scanNot analysed yet
Nam à plexu sexti paris dextro neruulus exterior, qui rectà tendit ad cor: similiter quoque à neruo eiusdem sexti paris, qui recurrentem dextrum facit, statim cum thoracis cauitatem ingressus est, alius neruus non admodùm paruus emanat, qui cum priori dicto iungitur, vnicunque ac satis crassum neruum facit. Hic quintus à me vocatus duplici ex principio manans sub arteria, quae iugulum sinistrum petit latitans, venit ad eandem complicationem, ac in ipsa simul cum alijs quatuor confunditur, vnicumque fit principium solidum ac nerueum, à quo postea veluti riuuli ad cor non pauci feruntur. Alterum, quod obseruaui, hoc est. Omnes anatomicos, dumiloquuntur de cartilaginibus collocatis in aspera arteria, illis aut annularem figuram adscribere, aut σιν. σινμοιιdu, quod quidem verum est in parte ea arteriae, quae extra pulmones apparet: &in principijs quoque illorum duorum ramorum, in quos ipsa statim diuiditur. Verùm cùm in angustiores propagines di stribuitur, ad extremos vsque pulmones non obseruarunt anatom.