Latin
ARTICVLI IN OMNES
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 34
Unproofread scanNot analysed yet
Primò, quia illa sutura non est, sed potiùs harmonia quaedam, etsi hoc quidem leue sit. Secundò, quia cùm os illud ad cribri imaginem formatum non tantùm capiti, aut cauitati caluariae inseruiat, sed etiam narium amplitudini ea sui par te, qua spongiam exprimit, &spongiosum ob id ab Hippo. est vocatum, ac simul cauitati vtrique oculis continendis destinatae famuletur, ea parte, quam diui nus Vesalius opinatus est, esse os distinctum, ac pro tertio malarum recensuit, cùm tamen re vera istius cribri ossis communis sit pars. Nam cùm multiplex sit, cribrosa parte ipsi capiti, spongiosa narium cauitati, plana verò ac lata oculorum sedi inseruit. Quamobrem si sutura diuidens os πολυμορφὸν vocatum, à reliquis ossibus non inter proprias capitis, sed inter communes suturas connumeratur, pariter haec pro sexta propria non est censen da, cùm os vel rectiùs partem ossis describat, quod capiti &maxillae commune est.