Latin
50
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 50
Unproofread scanNot analysed yet
Summa verò diligentia &arte ista veniunt tractanda. Quoniam meatus dicti ita parui ac exiles sunt, vt vix capillum aliquando admittant. Principium verò coecae cauitatis oritur à secunda illa fenestra vel meatu, quem secundo in loco in tympano descripsi, quique bifidus effectus in labyrinthum quoque declinat. De vsu verò &causis horum omnium alio in libro dicam. Ad octauum os capitis ita ab anatomicis vocatum venio, ἔθμου δς à graecis dictum, quod mutilatum suis partibus, cùm commune fit capiti &maxillae, tantùm inter propria capitis recensuerunt.