Latin
67
Gabriele Falloppio, Observationes anatomicae 67
Unproofread scanNot analysed yet
Ex his, quatuor sunt incisorij duo, canini, &quatuor maxillares, quorum maxillarium duo sunt illi, qui proximè caninos sequuntur, duo quoque illi sunt, qui à philosophis &graecis σοφρονεστῆρες. &à nostris genuini vocantur. Ex istis sex anteriores dum erumpunt, primores extrudunt, atque in eorum loca succedunt, quod si accidat casu, aut occulta aliqua de causa, aut negligentia nutricum primores minimè vellantur, aut per se cadant, posteriores hi nihilo seciùs strata sibi via per nouos alueolos in malis quidem vt plurimùm extrà, in maxilla verò intrò erumpunt. (Quamuis etiam variet ratio hęc) videturque nouus dentium ordo exortus, qui historicos pariter &anatomicos saepè delusit. Ex reliquis quatuor, qui maxillares sunt, duo vltimi genuini nunquam alios sua è sede exturbant, cùm circa tertiam annorum septimanam, &vlteriùs etiam vsque ad decimam exoriuntur. Alij verò duo aliquando primores maxillares expellunt, aliquando (quod frequentius est) ad latus eorum exorti numerum omnium augent. Loca in quibus primùm crescunt, secundi ordinis dentes sunt. Genuinorum quidem extremi malarum fines.