Latin
iv.1 to iv.5
Galenus, Epitome Galeni operum iv.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
stius, Praxagoras, Chrysippus sophista, Erasistratusque ex filia Aristotelis genitus: qui antistites Rationalis sectae extiterunt. Nam sub Philino Coo, eodem ferè tempore, factio Empiricorum est orta: cuius fautores fuerunt Serapion Alexandrinus, Apollonius Antiochenus, &NCenodotus. Qui sanè dißidebant à Rationalibus, quòd illi quidem ratione simul &experientia vterentur ad inuestiganda praesidia, morbis ipsis congruen tia: hi autem solo vsu contenti essent, eorum quae aliàs obseruauerant. Ab vtrisque recesserunt ex aequo Nethodici nuncupati, causarum abditarum indaginem (quas Logici summo studio explorabant) respuentes: nec tribuentes quicquam experimentis parti cularibus, quibus nitebantur empirici. Reducebant autem hi, vt omnes particulares affe ctus ad generales duos, nempe astrictum &laxum: sic vniuersas curationes ipsorum, ad duas similiter: astrictionem videlicet eorum quae laxa essent, &relaxationem illorum quae astricta. Auspicia huic sectae dedit Themison Laodiceus: absoluit autem eam Thessa lus ille Trallianus, qui pollicebatur se edocturum artem ipsam accuratißimè, vel sex men sibus tantùm. Post quos omnes tandem Galenus secutus, Medicinam in tot sectas diuul sam, laceramque suae integritati atque nitori restituit: explodens quidem omnia peruersa do gmata, quae grassabantur suo tempore, diramque exercebant tyrannidem: reuocans autem Hippocraticam rationem medendi, quae iam plus quàm sexcentos annos sepulta fuerat, eamque &explanans, &validissimis rationibus roborans. Cuius viri doctrina &methodus, ob duicedinem insitam, atque sublimitatem, adeò allicit omnium studiosorum animos, vt qui semel illam gustarit, amplius abstinere ab ipsa non possit. Caeterùm cùm ob crebras digressiones, quas facit, dum prauas opiniones aliquantulum morose refellit, nonnulli quibus cordi est breuitas, à lectione illius deterrerentur: rem non minus gratam, quàm vtilem vniuersis, me facturum existimaui, si omnia Galeni opera in Epitomen succinctam redigerem, excutiens quidem illa, quae nihil succi in se haberent, colligens vero reliqua, ex quibus tota ars constaret. Quod hercle institutum meum mirum in mo dum promouit, ac veluti concalfecit clarissimus &ornatissimus vir, amplitudinisque tuae amantissimus, Ioannes Aquilerius, Medicus Pontificius: qui quidem quo feruet sapientiae incredibili amore, nunquam destitit me hortari, monere, instigare, &(vt ingi nue fatear) cogere, donec ad laborem me accinxi. Quam prouincia difficilem, ac meis humeris imparem, equidem vix suscepissem, nisi ille institisset tanta vehementia. Quantum vero laboris exhauserim, dum huic saxo voluendo incumbo, nemo aeque nouit ac tua Cel situdo, Antistes reuerendiss. sub cuius vmbra &auspicijs omnia fuerunt elaborata.