Latin
145
Galileo, Systema cosmicum 145
Unproofread scanNot analysed yet
Praeterea si de trabe ista funiculi duo penderent aequali longitudine, quorum alterius capiti globus plumbeus, alterius gossipinus appen Dig itize appenderetur, vterque autem perpendiculo emoueretur aequaliter, ac post in libertate relinqueretur; tunc vterque sine dubio moueretur versus perpendiculum, illudque certo tempore, instinctu proprii impetus, vltro citroque transiret, ac tandem in eo quiesceret. Sed vtrum ex his globis pendulis diutius ita motum iri credis, antequam in perpendiculo quiescat? SIMP. Globus plumbeus sexcenties hinc inde motitabitur: at gossipinus ter vel quater ad summum. SALV. Igitur impetus ille, &illa mobilitas, quamcunque caussam habeat, in materia graui quam leui diutius conseruatur. Venio nunc ad aliud caput, &ex te quaero; qua de caussa aër non aufert impositum huic mensae malum citreum? SIMP. Quia id per seipsum non mouetur. SALV. Oportet igitur vt proiiciens conferat motum aëri, quo postea moueatur proiectum. Quod si vero talis virtus imprimi non potest, cum accidens ex vno subiecto transire non possit in alterum, quo modo igitur è brachio transibit in aërem? Num forsan aër non est diuersum à brachio subiectum? SIMP. Respondetur, cum aër neque grauis, neque leuis in sua regione sit, eum esse dispositum ad facilime recipiendum omnem impulsum, atque etiam ad eundem conseruandum. SALV. Cum autem res pendulae iam modò monstrauerint. mobile, quanto minus de grauitate participat, tanto esse ad motum conseruandum ineptius; quî fieri potest, vt aër, qui in aëre nec hilum grauitatis habet, motum conceptum solus conseruet? Credo equidem, &te quoque iam credere puto, non priùs brachium, quàm ei circumiectum aërem ad quietem sese componere. Intremus cubiculum, &sudario, quoad eius fieri potest, aërem agitemus. quiescente iam sudario, tenuissimae candelae lumen inferatur cubiculo, simulque folium auri volatilis isthic dimittatur: &ex vtriusque vagatione aequabili facile colligetur, aërem è vestigio redditum fuisse tranquillitati. Possem tibi sexcenta eiusmodi experimenta producere; sed vbi nec vnicum istorum suffecerit, cura persuadendi tui pro desperata omnino haberi queat. SAGR. Si quae sagitta vento aduerso excutitur, quàm est quaeso res incredibilis, exiguum illud aëris quasi filum à neruo impulsum, vel fortuna ringente frementeque, comitari sagittam ac proitia prosequi? Sed ego praeterea quippiam aliud ex Aristotele cognoscete velim, de quo Simplicium oro vt mihi respondere dignetur. Si eo dem arcu duae sagittae emitterentur, vna directe, more solito; altera per transuersum, vt scilicet ad nerui longitudinem extensa excute Ne, quaeso, respondere retur; scire velim, vtra harum longius iret.