Latin
TERTII
Galileo, Systema cosmicum 271
Unproofread scanNot analysed yet
Quia nec hoc tibi saepe contigit, vt ita in sicco destituereris inter minutissimos riuulos, vbi perexigua decliuitas seu libramentum elationis ac depressionis, vix chartae crassitiem aequans, ac maris superficiem effusioni aperiens, sufficit tamen ad accursum squae recursumque per eiusmodi riuulos bene longo spatio procudandum; quomodo in aestuariis nonnullis, elatio maris ad 4. vel lo. cubitos planitiem illam per centenas aliquot, imo millenas pertitas inundat. SIMP. Hoc intelligo rectissime: credidissem tamen, quod inter vltimum depressionis terminum, &primum elationis principium debeat intercedere notabile quoddam quietis interuallum. SALV. Hoc obseruare poteris in muris aut palis, in quibus illae mutationes ad perpendiculum fiunt: sed neque isthic vere statum quietis inuenies. SIMP. Mihi videbatur, cum hi duo motus contrarii sint, aliquam inter eos mediam quietem interiici oportere. Quod ipsum Aristotelis quoque doctrinae congruum est, quo demonstrante, in n puncto regreßûs mediat quies. SAGR. Bene recordor illius loci; sed &illud recordor, cum rei. mphilosophiae studerem, demonstrationem Aristotelis mihi non persuasisse: sed multa mihi experimenta in contrarium oblata fuisse: quae tibi possem etiam adducere, nisi nouum ingredi pelagus abnuerem. Ita namque conuentum inter nos est, nos sine interruptione, sicuti praeteritis hisce diebus fecimus, de proposita materia disputaturos. SIMP. Conuentum &illud oportuit, si non interrumpendum, certe prolongandum esse colloquium. Cum enim heri domum rediissem, repetii lectionem libelli conclusionum, vbi demonstrationes inuenio contra motum illum annuum, terrae tributum, sane quàm firmas: de quibus exacte referendis &annumerandis cum diffiderem memoriae meae, librum ipsum huc referre placuit. SAGR. Recte factum. Sed si iuxta conuentionem hesternam, instituti colloquii materiam persequi volumus, oportet vt primum audiamus Saluiatum, quid notauerit in libello de stellis nouis: &postea sine alia interruptione veniemus ad motum annuum. Quid ergo de stellis istis proponendum Saluiatus habet? anne reuera, vi calculi autoris à Simplicio producti, de Caelo in humiliores hasce regiones detractae eae fuerunt? SALV. Impetum hesterna vespera sumpsi legendi progressus illius, eosdemque hoc mane de nouo percurri, vt cognoscerem, an, quae mihi legisse videbar, isthic reuera scripta extarent, an vero mihi laruae &phantasticae noctis imaginationes illusissent. In summi deprehendi magno meo cum dolore, vere perscripta ibi &impressi omnia, quae non extare, &philosophi illius existimationi rectius cte. consultum esse velim.