Latin
DIGRESSIO IV
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 100
Unproofread scanNot analysed yet
Quidni igitur idem in sanguine usu veniat, praesertim cùm hic sit lactis sive chyli pars pinguior, &butyrosa, serosa verò seorsim ad nutritionem tendat, ad quem usum (ut in hecticis constat) maximè pollet? De generationis modo nihil dicam ampliùs: id jam solùm adnitar, ut, flammam hujusmodi natam esse, doceam. Et quoniam veterum authoritas apud multos plus valet, quàm recentiorum ratio: illorum suffragia adducam primò, deinde nostra aliquot argumenta subjungam. Ordiar autem à duce nostro, &medicinae principe, Hippocrate, qui I. de princip. ait, Cor esse membrorum omnium maximè calidum: &facilè esse intelligere, ὅτι θερμον ἐστι τὸ πνεῦμα, quod calidum est spiritus. Quem spiritum in I. de Corde, ἔμουτον πῦς appellat. Et l. 1. de diaeta Plato in ait, Hominem, aliaque animantia omnia ex duoTimaeo. bus constare, igne &aquâ: id est, ut ego qui dem interpretor, flammulâ cordis, quâ vivunt; &succo alibili, quo nutriuntur &cre Esdras l. 2. scunt: sive, ut verbis dicam vulgaribus, caliSapient. do nativo, &humido radicali. Idemque s. 1. Salomon. aph. 14.