Latin
DIGRESSIO IV
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 101
Unproofread scanNot analysed yet
rem hanc luculentiùs videtur exprimere, ubi ait: Quae crescunt, plurimum calorem innatum obtinent, plurimo igitur indigent alimento, alioqui corpus absumitur. In sembus verò cùm paucus calor insit idcirco sane ὀλίγων ὑπεικαυμάστων δέονται, paucis fomitibus indigent, à multis namque extinguuntur. Ubi alimentum vocat ὑπέκκαυνα succendiculum, sive fomitem; quia plurima ejus pars in sanguinem abit, qui ipse postea in flammulam hanc transit, Et senibus parum alimenti sufficere ait, quia à debili eorum flammâ parum sanguinis (utpote plurimùm serosi &pituitosi) absumitur. Quae claram facem praeferunt iis, quae superiùs à me dicta sunt Democritus. teste Arist. dicebat, Animam esse ignem. Crediderim autem rem praesentem respexisse. Ipseque Aristoteles nobis patronus est, ubi docet, Ea quae sanguinea sunt, ταχείας δεῖσθαι τῆς καταψήβεως, διὰ τὸ μικρὰν εται τὴν ροπὴν τοῦ ψυχικοῦ πυρὸς, celeri refrigerio indigere, quia absque hoc si fuerit, animalis ignis facilè expiret. Et, paulò post, ignem hunc vocat, τῶν ἐν τῇ καρδία τῆς ψυχῆς ἐμπύρωσιν. Accensionem animae in corde. Pariter ait, cor esse τινὰ οἷον ἐστίαν, ἐσῇ κείσεται τῆς φύσεως τὰ ζωπυροῦν. Ad haec comitia Cicero quoque ac cersendus est: Arteriae, inquit, micare non desinunt, quasi quodam igneo motu. Animadversumque est saepiùs, cum cor animantis alicujus evulsum, ita mobiliter palpitaret, ut imitaretur igneam celeritatem. Omne igitur quod vivit, id vivit propter inclusum in eo calorem. Galenus ait: Cor calidi nativi fons est, &spirituum vitalium officina, &quasi ignis quidan focus.