Latin
228
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 228
Unproofread scanNot analysed yet
Sententiam hanc confirmat experientiâ, quâ, si quis, tenerioris constitutionis, calentem manumaliquandiu in algidam aquam immerserit, commotionem aliquam, lipothymiae similem, experitur. COntrarium potiùs eveniret: mutatâ quippe arctâ ligaturâ in mediocrem, arteria (ut ex pulsu liquet) aperitur. Nulla ergo ratio est, quin sanguis, praesertim spirituosus, in imam ejus partem descendat. Vena autem, quicquid tu dixeris, etiamnum clauditur; (aliàs enim ligatura omnino frustranea esset, adeò ut sanguis ad inferiorem hujus partem trans vinculum penetrare nequeat. Quare Harveus jure meritò asseruit; venas ex arteriis repleri. Enimverò, si dolor à ligatura, ut tu credis, hanc venarum plenitudinem causaret, quidni arteriae etiam ab eodem dolore implentur: VEnas in mediocri ligatura, primùm juxta vinculum intumescere, non autem in extrema manu, etiamsi verum esset; non fit istuc tamen à dolore ob ligaturam illato; sed quia sanguis ex arteriis in venas delatus, in ligaturam impingit, &ab eadem repercutitur: uti etiam in decurrente flumine, obice facto, videre est. Figmentum de extensione &contractione valvularum, gratis à te asseritur, nec cum rei natura convenit.