Latin
229
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 229
Unproofread scanNot analysed yet
Uomodo arctam ligaturam, à dolore distinguis? Sto, ad dolentem partem spiritus &sanguis confluant. Cedo autem, quo itinere id fiat? An non per arterias; eodemque modo, quem Harveus statuit? Nam si per vasorum anastomoses, (quas nullâ ratione ubique fere constituis, cum tamen, ut mihi certum est, easdem nuspiam videris,) id fieret, nulla ratio esset, quo minùs pars venae supra ligaturam pariter atque infra illam intumesceret: imò multò magis; cùm fluxus, secundùm te, deorsum vergat, &à ligatura arceatur, infra quam sanguis pacatè degit: Frustra enim ais, partem superiorem non pati, non ligari: siquidem illa, ex tuo dogmate, sola, aut saltem praecipuè ligaturam patitur; ut animadvertentibus palam est.