Latin
230
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 230
Unproofread scanNot analysed yet
In tumorum generatione, quae nam aliae concurrant causae, praeter sanguinis interceptionem, si nosses, dictum oportuit. QUoties eadem? Nimirum tam subtilis ua philosophia, ut nisi idem usque &usque regeratur, nemo sit, qui intelligat. Non tangam autem antiqua ulcera: illud solùm refricabo, unde te censore, circulationis vanitas manifestè patet. Sectâ venâ, ais, absque ligaturâ, sanguis guttatim egreditur, quia nullâ vi, nisi vacui, fluit &expellitur. Atqui isthaec olim tibi maxima fluxionis causa habebatur. Dic obsecro, in mediocri ligaturâ, an non ob vacui solius fugum sanguis eminus prosilit? Quidni igitur idem, solutâ omni ligaturâ, contingit? Quin dic potiùs, quomodo vacuum sit futurum, si nullus omnino sanguis prodierit: Profectò egomet istuc nullâ indagine comminisci possum. Multoque minùs quod sequitur: datâ scilicet circulatione, venaque secta sine ligaturâ, sanguinem rapidissimè effluxuram. Quomodo enim tam celeriter effluat è vulnere, si vas conscendendo, ipsum vulnus praeterfluat? Verum est, quod dici solet, Causae patrocinio, non bona, pelos ern. Sectâ arteriâ, gravia interdum incumbunt symptomata, quia sanguis ob fervorem, quem in corde nactus est, copiosè valideque exilit, neque adeò facilè sisti potest. In venâ autem, percolatione factâ per angustos carnis poros, ac propterea dissipato magnam partem calore, omnia secus sese habent. Hîc, ligaturam à venâ cavâ (parte scilicet supra ligaturam) trahere, ais, tanquam à parte dolente: eandem tamen pati quidquam, praecedenti pericope inficiabaris.