Latin
231
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 231
Unproofread scanNot analysed yet
CEctâ capitis venâ, ligatura quidem infrà fit, respectu capitis; suprà tamen fieri dici potest, imò debet, ratione habitâ ad fluxum sanguinis: hic enim per capitis venas descendit, quemadmodum vice versâ ascendit per venas pedis, aut brachii. Quare ratio eadem est, licèt modus sit diversus. De causâ sanguinem propellente, non est hujus loci quidquam dicere: suprà enim id abunde factum est; ubi dolorem, calorem, &vacui fugam, in exilium egimus: neque umbra sanè rationis apparet, cur horum alicui sanguinis explosio tribuatur, cùm eundem potiùs ex tuâ sententiâ, attrahant. Quod autem ais, sanguinem è vena capitis secta deorsum ruere: id neque verum est; nec, si esset. quidquam pro tuâ causâ faceret. Etenim sectâ jugulari, sanguis rectà prosilit: apertâ verticis venâ, sursum emicat. Quemadmodum in siphunculis subterraneis, aqua arctiùs pressa, facto supernè foramine, sursum exilit. Et, si sanguis è collo exiliens tandem deorsum vergit, id ponderi ejus tribuendum censeo. At quid aestuo in re tam placidâ?