Latin
259
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 259
Unproofread scanNot analysed yet
Unus tamen horum generationis modus est; spiritus nempe acidus, subtilis, volatilis, qui à levi calore vivificatur, &pro subjecti naturâ, (quae in sale ejus fixo potissimùm nidulatur) varia quoque animantia producit. Hic spiritus concentratur, sive unum in locum colligitur, in iis quae corde praedita sunt: in erucis autem, vermibus, aliisque, spiritus ille per universum corpus diffunditur, &(ut cum Harveo loquar) tota cor sunt. His si debitus calor affuerit, spiritus iste in actum prolicitur, vitaeque operationes exerit: sin defuerit; quiescit, torpet, mortemque prae se fert. Insomnia, scio, haec videbuntur iis, qui nihil ultra crepidam philosophantur; si quis tamen naturam rerum altiùs penetraverit, verissima comperiet; remque omnem feliciùs multò, quàm nos hactenus potuimus, expiscabitur. DUlsus in exsanguibus aestate percipitur, quia calor illo tempore vegetior est. Vere autem, &autumno, quoniam noctes frigidiores sunt, diesque minùs incalescunt, virtus illa labefactatur adeò, ut pulsum tam accuratè percipere nequeas.