Latin
276
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 276
Unproofread scanNot analysed yet
Solutio 3. Quorsum rem eandem ad fastidium repetis? Diximus pridem, cor in embryone moveri, etiamsi pulmones quiescant: (quod neque Harveus inficiatur) idque fieri, quia, necdum natâ flammulâ, aere nihil opus est. Negavimus etiam, sanguinem in arterias foetûs a matre expelli. Reliquisque similiter cùm suprà à nobis responsum sit, ab ulteriore eorundem refutatione supersedebimus. Solut. 4. Ubi nodus lateat, neutiquam intelligo. Tu enim ipsemet arbitraris, partes omnes à solo venoso sanguine nutriri. Quid autem merus sanguinis circuitus huic rei obesse possit, non percipio. Verùm hac quoque de re fusiùs antea dictum est, nec lubet dicta repetere. Id solùm addam: Praegnantes mulieres saepe foedo colore tingi, quia sanguis ille, qui priùs copiosè statis temporibus, unà cum pravis humoribus effundebatur, jam in corpore restagnat. Idemque iis quoque non rarò usu venit, quibus solùm menstruae purgationes defecerint. Solut. 5. Nodus iste verè stramineus est. Pro diverso enim à corde (caloris fonte) recessu, vasorumque copiâ &magnitudine, partes omnes majorem minoremve caliditatis gradum obtinent. Calor namque continuò exhalat. Solut. 6.