Latin
285
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 285
Unproofread scanNot analysed yet
Sanguis arteriosus argumento tuo similis est: quamvis enim parvi ponderis, exiguaeque substantiae sit, (respectu habito ad sanguinem venosum, qui ob caloris recessum compactior est) in magnam tamen molem intumescit. Aliud responsum non repetam. Solut. 38. Sanguis arteriosus venas non ingreditur, nisi quatenus hae inaniuntur: modumque hujus circulationis ab initio exposuimus. Solut. 39. Ad restim, funiculum: ut est in adagio. Solut. 40. Ego nihil difficultatis in hoc nodo reperio. Nôrunt omnes, sanguinem, apertâ arteriâ, (licèt haud ita facilè) sisti tamen posse. Coalito autem vulnere, &cicatrice inductâ, quid sanguinis circuitum impediat? Putasne hic simile quid fractis ossibus contingere, &prognatum callum, arteriae interiorem ductum obstruere? Sin vis, sanguinem per arteriam penitus discissam ampliùs permeare non posse: est id verissimum; arteria namque in corpore tensa cùm sit, dissecta ejus orificia à se invicem recedentia considunt, &ab incumbentibus partibus occluduntur: idemque usu venit, quod in amputato membro sieri solet; ubi circulatio in vicinis locis peragitur. Solut. 41.