Latin
286
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 286
Unproofread scanNot analysed yet
Obortâ magnâ inflammatione, circulatio quidem ibi loci nulla datur; sanguis autem, illac transiturus, vicina loca ingreditur. Phlegmone etiam non perpetuò crescit, quia, vel arte revulso in contrarium sanguine, vel eodem suâ sponte, negato illac transitu, in propinqua loca vergente, affluxio ad partem affectam non continuatur. Postea verò, impactus sanguis vel discutitur, aut in pus abiens trans vasa elabitur, &,remoto obstaculo, pristina circulatio redintegratur. Solut. 42. Si tanta fuerit sanguinis extravasatio, ut paulatim à venis absorberi nequeat, fit abscessus, &sanguis ille in pus versus sibi exitum parat. Interea temporis, circulatio in proximis locis perficitur. Solut. 43. Sanguinem è secta pollicis vena prodeuntem deorsum fluere, non est perpetuae veritatis: sed pro diverso pollicis situ, modò sursum, modò deorsum, &aliquando ad latus effluit. Atque ut largiar ita fieri, non magis tamen illud sententiam tuam confirmat, quàm descensus pariter sanguinis, è secta jugulari, eandem jugulat. Quod autem addis, sanguinem non egredi, si superior venae pars digito prematur, id ego inter ficta reputandum censeo: nisi pressura illa tam valida sit, ut cursum quoque sanguinis per subjectam arteriam impediat.