Latin
287
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 287
Unproofread scanNot analysed yet
Mirorque te hic doloris illius oblitum esse, unde saepe antea velociorem sanguinis effluxum, non obstante ligaturâ, repetebas. Solut. 44. Harveus tam celerem circulationem non statuit; etiamsi ob dictas causas, crebriorem, quàm par erat, admiserit. In ophthalmia autem venae cephalicae in brachio sectio prodesse potest (modò larga sanguinis copia educatur) quia depletis majoribus vasis, sanguis ad minora parcior accurrit. Rectius tamen fecerit, qui propiorem aliquam venam secuerit. Solut. 45. In pleuritide, quae est membranae costas succingentis inflammatio, idem contingit, quod suprà generaliter in phlegmone fieri diximus. Obsessa nempe pleurâ ab impedito sanguine (quod ferè à frigore obvenit; unde Hippocrates pleuritidem inter hyemales morbos recenset) nulla fit ibidem circulatio. Dempto autem è vicinis locis sanguine, ablatâque plenitudine, incuneatus ille sanguis faciliùs dissipatur; aut, si hoc, prae morbi malitiâ, nullis remediis fieri possit; sit coctio, &sanguis suppurascit, ruptoque demum abscessu, pus in pulmones aut thoracem excluditur. Demum, modò aeger superstes fuerit, consolidato ulcere; circulatio, ut olim, renovatur. Solut. 46. Jam diximus. Solut. 47. Nodus enodis. Sanguis è cava ad caput