Latin
DIGRESSIO II
George Ent, Apologia pro circulatione sanguinis 36
Unproofread scanNot analysed yet
DIGRESSIO II. De attractione. QUod Scaliger de coloribus, idem ego de (motuum genere aequè verè dixerim: Esse nimirum horum causas tam controversas, atque obscuras intellectui, quàm sunt ipsi visui manifesti. Illa autem motus species prae caeteris cognitu difficilis est, quae in abditis corporis partibus fit, &cujus causa efficiens ignoratur. Enimverò, ut de re praesenti solùm loquar, unanimitù fere omnes, (tantum valet inveteratus error) motum, quo chylus ad hepar, sanguis ad cor, indeque ad arterias transfertur, tractioni nescio cui acceptum referunt; &humores artrahi aiunt, cùm tamen si res pensiculatiùs examinetur, ad pulsum sive propulsionem potiùs referri debeat. Quod nè conabor, quantum dictum solùm existimes, in me, validis argumentis stabilire. Age igitur, diversos attractionis modos singillatim expendamus. Res vulgò attrahi dicuntur in partem aliquam, vel ob fugam vacui; vel ob dolorem; vel ob calorem; vel ob familiaritatem substantiae, vel denique, à facultate, sive à vi insita partis, ad quam attrahitur. At verò horum nullo modo fiunt attractiones. 1 Nullus motus fit ob fugam vacui; quia non entis nulla est operatio. Quod enim non est, non potest agere: cùm actus secundus praesupponat primum. At enim, motus ejusmodi sit, ne vacuum contingat, à quo natura tantopere abhorret. Dico autem, à vera philosophia alienum esse, finalem causam pro efficiente assignare.