Latin
GERARDI IOANNIS VOSSII ARS HISTORICA, sive LIBER DE Historices et Historiae, CAP. XXXII.
Gerardus Joannes Vossius, Ars Historica 1.32.1
Unproofread scanNot analysed yet
Corollarium eorum, quae hactenus dicta sunt: quo muneris difficultas ostenditur; et, quam multis ei opus sit, qui historici boni nomen possidere velit. Item, quinam apud Babylonios, Persas, Graecos, ac Romanos, difficilem adeo historiae scribendae provinciam soleant suscipere. QUae hactenus diximus de praeceptis historicis, satis ostendunt, rem arduam esse, historiam scribere, et ad quam multa magnaque requirantur. De difficultate muneris historici, quod tamen parvo soleat praemio rependi, minori sane, quam ejus qui solum excipit acta, conqueritur hunc in modum Juvenalis Sat. VII: Vester porro labor fecundior, historiarum Scriptores: petit hic plus temporis, atque olei plus: Namque oblita modi millesima pagina surgit Omnibus, et crescit multâ damnosa papyro. Sic ingens rerum numerus jubet, atque operum lex. Quae tamen indeseges? terrae quis fructus apertae? Quis dabit historico, quantum daret acta legenti?