Latin
Prop. XVI
Giambattista Della Porta, De refractione 28-2
Unproofread scanNot analysed yet
Prop. XVI. VNT apud nos vasa quaedam ex semidolijs confecta, ad diS uersos agricolarum vsus parata, quorum laterales costae in summo latiusculae, in imo arctiores, vt commodiùs ligneis circulis constringi possint. Haec eadem interdum aquis semiplena, fundum minus, quàm sit, ostendunt. Ratio est, quòd latera, quae obliquè in aquam merguntur, pars immersa sublimior videtur, &infracta, infractio ad centrum vergit, vt diximus, quum igitur imae partes &sublimiores, &in centrum concurrentes videantur, fundum arctius ostendunt. Exemplum.