Latin
1.25
Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.25
Not analysed yet
Et rursum de hoc Verbo idem Ysaias: "Quomodo, inquit, descendit imber et nix de celo et illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram et infundit eam et germinare eam facit et dat semen serenti et panem comedenti, sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo: non revertetur ad me vacuum, sed faciet quecumque volui et prosperabitur in his ad que misi illud". Si igitur Verbum quod egreditur de ore Domini aliquid facere dictum est, immo non aliquid, sed quecumque voluit Deus, quis audet dicere Verbum Domini, quod manet in eternum, non esse rem viventem et omnipotentem, immo prebentem vitam omnibus qui suscipiunt illud? Quod si queris a me quam formam habet Verbum istud, dic tu michi quam formam Deus Pater habet, cuius est ipsum Verbum, et ego tibi assignabo formam Verbi eius, quod utrumque sicut impossibile ita et ineffabile est. Sufficit michi credere quod Deus ipse [p. 25] testatur; non est meum discutere arcana maiestatis ipsius. Hoc solum scire vos cupio, o Iudei, quad illum verum Deum colimus nos Christiani, illum nos colere confitemur, quem coluit Abraam, et Verbum eius quo celi firmati sunt, Verbum scilicet quod procedit ineffabiliter ex ore eius, esse dicimus Filium Dei, dicente Salomone de eo qui potest omnia, in libro parabolarum suarum: "Quod nomen est eius, et quod nomen Filii eius, si nosti? Omnis sermo Domini ignitus clipeus est sperantibus in se". Igitur quod vos Iudei vocatis dibur, ipsum est quod nos dicimus Filium, et quod vos vocatis rua, ipsum nos dicimus Spiritum sanctum. Non igitur, sicut vos putatis, alienos nos Christiani predicamus deos, sed unum Deum colimus quem coluit Abraam, ipsum scilicet cum Verbo suo et Spiritu sancto, quamvis non frustra ad insinuandam hanc trinitatem personarum dixerit Moyses: "Scito et cogita in corde tuo Ky Adonay hu ha Heloym", quod est dicere: quod Dominus ipse est Deus, ut per hoc quod dixit: hu ha unus intelligatur in natura, et per hoc quod dixit Heloym trinus credatur in personis, Pater scilicet et Verbam et Spiritus sanctus.