Latin
1.46 to 1.48
Gioacchino da Fiore, Gioacchino Da Fiore Adversus Iudeos 1.46-48
Not analysed yet
Reprobantur pastores veteres, filii Aaron, et suscitantur pro eis apostoli et episcopi; quibus dictum est in Petro, principe apostolorum: "Si diligis me, pasce oves meas". Verum ut hoc fieri posset secundum Scripturas, venit David germen iustum, qui est "rex et sacerdos secundum ordinem Melchisedec". Quod autem dicitur: "In diebus illis salvabitur Iuda etIsraelhabitabit confidenter", vel ideo dictum est quia in Iuda intelliguntur confessores veritatis, vel quia dies Christi intelligendi sunt a primo Christi adventu usque ad secundum, et infra istos dies "salvabitur Iuda etIsraelhabitabit confidenter". "Hec dicit Dominus Deus: Sumam ego de medulla cedri sublimis et ponam de vertice ramorum eius tenerum, distringam [p. 42] et plantabo super montem excelsum et eminentem. In monte sublimiIsraelplantabo illud, et erumpet in germen et faciet fructum et erit in cedrum magnam, et habitabunt sub ea omnes volucres, et universum volatile sub umbra frondium eius nidificabit, et scient omnia ligna regionis quia ego Dominus humiliavi lignum sublime et exaltavi lignum humile et siccavi lignum viride et frondescere feci lignum aridum". Cedrus sublimis est Deus Pater; medulla eius Filius et Spiritus sanctus; quia vero incarnationem Christi Spiritus sanctus operaturus erat, dicit se sumere de medulla cedri sublimis et ponere de vertice ramorum eius, distringere tenerum et plantare in monte sublimiIsrael, quia Verbum Dei Patris cum semine patriarcharum vivendo distrinxit ut esset una persona Dei et hominis Christi Ihesu. Verum ut hoc fieri posset, servata utriusque veritate nature, facta est velud quedam plantatio in utero sacre Virginis, que propter excellentiam vite dicta est mons sublimisIsrael, nimirum quia eo sublimior quo apud semetipsam humilior; erupit autem quod plantatum est in germen nascendo, crevit predicando et producendo ex se ramos ad protectionem fidelium, qui velud quedam volatilia celi nidificarent sub umbra frondium illius, procreando pullos spiritales in Ecclesia Dei.