Latin
Cap. II
Giovanni Battista Baffi, De cometis libri tres 22
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. II. ED. antequam rem penitius aggrediamur, &quid probabile nobis videatur, de crinito sydere exaremus, operaepręcium esse duximus, Aristotelem imitantes, aliorum opimiones prius &de Cometam rationes in medium promere: quibus pensitatis, ac uisis, facilior nobis aditus ad ea quę paramus fiet, &erunt forte nec iniocunda nec ingrata. Quare ut ab lonica philosophia incipiamus, cuius princeps Thales Milesius fuit, qui Aristotele referente, aquam rerum omnium principium esse statuit. Cui cùm Coi, &Milesii propter aureum tripodem; olim à Vulcano fabricatum, quem Iupiter Pelopi, dono dederat: inter se acriter pugnarent, tandem ex Delphyci Oraculi iussu, traditus est ei: qui praeterita, praesentia, &futura cognoscebat. Vnde inter illos pax est sequuta. Tripes, autem aureus, usque ad Constantini tempora visus est: quem Christiani deuastarunt. Viuebatque Thales Olympiade 48. &erant ab urbe cond. anni 165. &ab Orpheo numero octauus, Laertio repenitur, qui Thales aerem etiam cachodemonibus plenum esse dicebat, quando si eidem Laertio credendum: Thales à foeniribus originem ducebat. Vnde &cachodemonum è Coelo lapsum, scire poterat. Hebraeorumque doctrinam sectans: aquam rerum ouum esse principium dicebature quae calleret Mosaicam sapientiam, asserentem ante Mundi perfectionem spiritum Dei Opt. Max. super aquas ferri: Coelumque ipsum ex aqua constare, ut meritò Dauid ante Thaletem, &ante urben conditam, &etiam ante Olympiades: dixerit laudate eum coedi coelorum, &aquae omnes quae super coelos sunt, laudent nomen Domini. Vrbs enim olympiade septima condita est: &Dauid apud Hebręos regnabat, dum Latinus Syluius, Latinorum Rex Quintus, regnaret, qui regnare coepit anno, à Troia tapta, centesimosexto, at Thales à Platone inter Greciae septem sapientes connumeratur, praeter Mosis auctoritatem, pluribus rationibus motus; aquam rerum omnium elementum esse, &primum principium affirmauit, quando omnium nutrimentum, humidum esse, uidebat: ipsum quoque calidum, ex eo factum, eoque animal uiuere, addas etiam, vt Arist. inquit, &Galenus: semina humidam naturam sortita esse, aqua uero naturae principium humidis est. Ex quibus optimè Poetas, doctioribus ceciuisse, uisum est: qui Oceanum omnium patrem statuere: undè est Arati illud, Haec vehit Oceanus pater, omnia mersaque rursus. &etiam illud Virgilij: Oceano libemus ait, simul ipsa praecatur. Oceanumque patrem rerum: nimphasque sorores. Centumque siluas, centum quae flumina sernant.