Latin
CAP. XVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 72
Unproofread scanNot analysed yet
Perfecta namque absoluitur coctio ex praesentia propriae caliditatis, sufficientis Lac absoluere, secus fieret inconcoctio, si propria caliditate indigeret, vt suprà dicebamus ex Alexandro. In hoc sensu valebit reciproca praedicatio, quam proponunt, à vera nempè causa ad suum causatum, tuncque praeferet sui efficientis Lac insignia, atque opera in generationis primordijs, postque absolutum opus. Decepit hos, non sola Hepatis calidior temperies, verùm &sanguinis. At verò illud ratum, non attendi praecedentem calorem rei, quae concoquitur (etsi moneat Praeceptor hunc non incommodare coctioni) verùm eius, qui promouet passiuas ad nouam formae perfectionem, cui opponitur non minùs forma antecedens, quàm ea, quae proximè ab ipsa emanant. Mammarum igitur calor specie differens ab hepatis sanguinisque calore, destruet oppositum, sufficiens interim commissum sibi lactificationis offi cium perfectissimè absol uere, coctionemque perficere. CAP. git.