Latin
CAP. XXIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 73
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XXIII. De ijs, quae consequuntur ad Lactis coctionem, ac primùm de excrementis. Eque vero ijs sat moniti, qui Lactis generationem ab albo coctionis excludunt, nouas redintegrabunt copias, &ab effectis carpent forsan, atque rursus cruditati damnabunt. Operae praecium igitur me facturum existimo, si quae talem Lactis consequuntur mutationem diligenter examinauero, quan tùm patitur tractantiunculae nostrae limen vt dicendis sternatur iter, &reluctantibus fiat satis: ac primum, quae consequuntur excrementa insignem hanc coctionem indaganda. Equidem, vt caloris antiquum munus est similia vnire, dissimilia separare, sic innati congruentia sibi afficere, atque assimilare, reliquias abijcere, extraque corpus exturbare. Qui enim fieri potest, vel totius naturae conatibus, vt simillima substantia alendę eligatur adeò, vt nulla subsit hostilitas, partiumuè dissimilitudo, etiam si quis proprio aleretur sanguine, vel Lacte, ne referam horrendas impiae famis lanienas. Verisimile proinde erat, dum mammae sanguinem nem affluentem immutant, suboriri excrementa, praesertim quum diuersa sit illorum temperies: at verò cùm nulla obseruentur, suspicari sas erit, non caloris discernentis, verùm frigoris consarcinantis praecessisse opera.