Latin
HEPTAPLI FINIS
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 62-2
Unproofread scanNot analysed yet
HEPTAPLI FINIS. LECTOR Ex Noningentis illis, quas praemisimus Conclusionibus, aemulorum Pici non nulli, praetextu fidei &religionis zelo, tredecim propositiones, stellulis siquidem &abaci numero signatas, condemnauerant: multis bonis uiris probatas. Cum igl tur aduersarios aperte eos nihil contra moliri, famam uerò suam nonnihil uellicar sentiret, Apologiam edidit ipse, qua calumniatorum rationes refellit. Propositionum autem damnatarum series, haec est: De descensu Christi ad inferos. De poena peccati mortalis. De Adoratione crucis &imaginum. An suppositari à Deo possit natura irrationalis. De Magia naturali &Cabala Hebraeorum. De Eucharistiae sacramento. De Salute Origenis. Non esse in libera potestate hominis, credere. De accidentibus in Sacramento. De uerbis consecrationis. De miraculis Christi. An Deus intelligat. De abdita animae intelligentis. IOANibii