Latin
Cap. IIII
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 211
Unproofread scanNot analysed yet
His igitur accurate perspectis considerare caeperunt quibus circulis necesse esset solem moueri, ad hoc, vt praedictae apparentiae, &obseruationes saluarentur, &quamuis per epicyclum sicut in luna, id effici posset, simplicior tamen visus est eccentrici circuli modus. Quapropter imaginati sunt circulum quendam eccentricum, idest, cuius centrum esset aliud à centro vniuersi, in ea distantia à terra quam supra soli attribuimus, quique esset directè sub eclyptica constitutus. in cuius peripheria sol circunferretur; vel potius cuius peripheriam motu proprio, &aequali ab occasu in ortum, seu in consequentia describeret, eumque annuo spatio absolueret. sed vt omnia facile percipiantur opus est figura in quae A, sit centrum terrę, &vniuersi, ac proinde zodiaci, &eclypticae, quae sit GMHL. circa vero aliud centrum B, sit circulus eccentricus CQEP. linea DBF. incedens per vtrumque centrum ostendit in puncto C. punctum eccetrici à terra remotissimum, quod propterea graecè Apogaeum dicitur, Arabicè autem Aux. in E, vero puncto opposito, designat punctum terrae proximum, ideoque Perigaeum graecè dictum, arabice oppositum Augis. pun& Perigaeum esse cta autem D. F, sunt loca zodiaci in quibus Apogaeum linea GH, per vtrundicuntur. ipsa vero linea dicitur linea Apogaei. altera que solstitium incedens, solstitialis appellatur. linea MAL, est aequinoctialis, idest, sectio aequatoris cum plano eclypticae. haec eclypticam bifariam secat in duobus aequinoctiorum punctis, V, . linea QBP, eccentrici diameter, eumque bifariam secans, sit praedictę parallela. distantia vtriusque centri BA, dicitur eccentricitas. huius igitur eccentrici peripheriam sol aequali motu, &annuo describit. sit v. g. in O. intelliganturque lineae BO, AO, &AX parallela ipsi BO. harum linearum ipsae BO, &AX, parallelae, dieuntur lineae medij, seu aequalis motus solis, illa in eccentrico, haec in zodiaco, ambae enim aequaliter mouentur, semperque aequales angulos faciunt cum linea Apogaei DF. vnde tantus semper est arcus eus zodiaci, XD, quantus est areus eccentr. CO. cum autem sol in Apogęo, aut Perigaeo fuerit, praedictae lineae simul vniuntur; alibi separantur, &ęquidistant. linea AO dicitur veri, &apparentis motus solis, quae non mouetur regulariter, ostenditque propterea verum solis locum in zodiaco, in puncto Z.