Latin
Cap. IIII
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 212
Unproofread scanNot analysed yet
ex hac hypothesi saluari possunt omnes apparentiae, &obseruationes. &pri mo quidem causa reddi potest, cur motus solis in zodiaco anomalus, seu inaequalis appareat: oculus enim noster, cum sit in centro mundi A, solque moueatur aequaliter in eccom. sequitur solem existentem in I, nobis apparere in L. sic quando est in, Y, videri in, G. quando in K, spectatur in M. quando tandem in T, cernitur in H. dum igitur sol perambulat eccentr. portionem IYK, quę multo maior est semicirculo PYQ apparet semper esse in semicirculo z0 diaci Boreali LGM, maior igitur portio ece. respondet semicirculo zodiaci, &consequenter reliqua ecc. minor portio, KTI, respondebit alteri semicirculo zodiaci MHL. quoniam vero sol vniformiter in eee. mouetur, ideo plures dies insumet in maiori parte IYK, quam in minori KTI, &consequenter nos putabimus eum irregulariter moueri in zodiaco, quia maior pars motus, in eecentr. portione maiori, respondet semicir. zodiaci. similiter minor pars motus, in minori portione ece. respondet alteri semi circulo zodiaci: quare plus motus aequalis, ac consequenter temporis, insumet in eo zodiaci semicirculo, cui major pars subijcitur; ac praeterea ibi tardior apparebit, quam in altero semicirculo, cui minor pars ecc motus, ac temporis, subijci nobis apparet. haec autem Solis inaequalitas, ita per totum zodiacum distribuitur, vt propè Apogaeum sit tardissimus, propè Perigaeum velocissimus, in caeteris locis prout fuerit Apogaeo, aut Perigaeo propior, tanto segnior, vel velocior apparebit. in medijs tamen locis. K. I. praecedentis figurae, in quibus à terra mediocriter remouetur, motum exhibet aequalem medio motui. nam diarius eius motus ibi est. 591 8l. in Apo gaeo est tantum. 57l. 51l. in Perigaeo. 61. 211. sic igitur Anomalia solis excusari potest. Ex eadem pariter ecc. suppositione causa redditur, cur Sol propè Apogaeum minor appareat, quam prope Perigaeum, quia scilicet ibi remotior, quam hic, quae enim propriora sunt maiora apparent. Porrò Hipparcus, ac postea Ptolemaeus existimarunt locum Apogaei in zodiaco esse stabilem, esseque in parte, 5 1/2. Geminorum, sed aliter a suocedentibus Astronomis Albategnio, Arzahele, Copernico, ac Tychone deprehensum est; illud scilicet in signorum consequentia tardè promoueri: ita vt hac tempestate. 6. Cancri gradui supponatur, singulisque annis, 45', tantum secundis promoueatur. vnde facilè est cognoscere, quanto annorum interuallo, totum zodiacum recurrat. si enim omnia eclypticae secun da, quae sunt. 1. 296. 000. diuiserimus per, 4511. motum, scilicet, annuum, prodibit in quotiente numerus annorum quaesitus; videlicet 28, 800, quibus Apogaeum totum zodiacum absoluat. De Apogaei loco, &Eccentricitate inuenienda. Voniam solis motus, quamuis sit inaequalis, non tamen sensuca inaequalitas percipitur, ac proinde neque in quo zodiaci loco sit tardissimus, &consequitur non patet sensu vbinam sit Apogaeum; ideo Ptolemaeus vt illud perscrutaretur, sic ex suis obseruationibus ratiocinatus est.