Latin
Problema III
Giuseppe Biancani, Sphaera mundi 439
Unproofread scanNot analysed yet
Loco Sonori metire rectam distantiam non maiorem semisse lineae actionis eiusdem: metire etiam ab eodem loco versus eandem partem minimam Reflectentis distantiam, videlicet passus geometricos 24. plus minus. atque inter vtrumque terminum construe Refiectens aliquod è superioribus, in situ tamen perpendiculari ad lineam actionis. manifestum enim est ex Theor. 3. 5. 6. Echum inde auditum iri. Caeterum si distantia fuerit 24, passuum, erit Echo monosyllaba; si 48, dissyllaba; si 70, ferè. trisyllaba, &c.