Latin
Lines 1.291-1.328
Godfrey of Winchester, Epigrammata 1.291-328
Not analysed yet
Arte tua nervum tendis relevare mariti,
Sed jacet et languet, heu! quia vincitur ars.
CXXI. In vitio non permanendum .
Unice vive puer, lætus cantabat Adonis,
Nunc quoque cantat adhuc, unice vive puer.
Non silet aut siluit tibi nomen amoris apud me,
Nomen amare probans, non silet aut siluit.
CXXII. Agere prius, post exigere .
Exigis a nobis quem nulli solvis amorem,
Quam nulli præstas, exigis, Aule, fidem.
Exigis a nobis quem non merearis honorem,
Mirum est quod non das id tibi velle dari.
CXXIII. Loqui nocere, silere non .
Rufe, tui comites servare silentia norunt,
Conticuere diu, Rufe, tui comites.
Tarquinius Brutum per longa silentia pressit,
Ille tacens regi cogitat exilium.
CXXIV. Datum non recordandum .
Splendida dona mihi dum sæpe et sæpe dedisse
Omnibus aut multis, Maximiane, refers,
Quæ dederas, vel plura, tibi te velle rependi
Omnibus aut multis, Maximiane, refers.
CXXV. Non de alieno sed de suo gloriam quærendam .
Non numeres tibi divitias, non facta priorum,
Si laudem a nobis, Aureliane, petas;
Auctores magnorum operum sua facta celebrant,
Et laus ipsorum, non tua laus, agitur.
CXXVI. Usui vel naturæ commoda expetenda .
Non indignatur serpente ciconia pasci,
Pasci triticea messe columba petit;
Pindare, nil sceleris homo nequam prorsus abhorret,
Virtus in voto qua veneremur habet.
CXXVII. Paulatim magna decident .
Decidit immensus paulatim montis acervus,
Fluminea tellus alluvione fluit.
Fidime, virtutis paulatim decidit usus,
Justus homo culpæ diruitur fluvio.
CXXVIII. Perfidam mentem inscrutabilem esse .
Inscrutabilis est maris exundantis abyssus;
Æquora mota hominis rejiciunt oculum;
Inscrutabilis est malefidæ mentis abyssus,
Dædale, turbida mens non habet intuitum.
CXXIX. Non nimis cupiendum .
In mundo quid, Druse, facis, qui major es ipso?
Omnis gloria te non capit, omnis honor;
Amplexu cupido totum complecteris orbem,
Et nunquam penitus es tibi sufficiens.