Latin · ~7 min
Lines 1.459-1.364
Godfrey of Winchester, Epigrammata 1.459-364
Not analysed yet
CXXX. Laudari stultum et deficere .
Qui te laudabant jam defecere, Melane;
Rumor falsidicus surgit, et ecce cadit.
Despicio fumum dum surgit deficientem;
Deficit exurgens gloria do nihilo.
CXXXI. Animum videri in facie .
Lubricus aspectus, facies incerta, Macrine,
Significant nobis te nimis esse levem.
Est speculum mentis facies, oculique revelant
Qualia sunt intus mens animusque hominis.
CXXXII. Nihil pejus optare avaro quam diu vivere .
Orandum quid vel gravius vel pejus avaro
Secula quam vitæ continuare diu?
Nasidiene, diu vixisti semper avarus,
Oro tibi vivas, Nasidiene, diu.
CXXXIII. Non de nihilo esse gaudendum .
Tres in fronte pili tibi dant, Tatiane, tumorem,
Et quia calvus eos invidet esse tibi;
At brevis hic numerus tibi dampna gemenda reportat,
Huic quia nullus adest, nec se habuisse putat.
CXXXIV. Se senem qui dolet, velle delirare .
Præproperam tibi canitiem, Tite, plangis adesse,
Et senis ad nomen subrigit ira jecur;
Delirasse parum tibi forte videris, et ardes
Protelare tuæ tempora nequitiæ.
CXXXV. Placere opere non gestu .
Versus, Dave, canis, vultuque manuque laborans
Ut placeas gestu, carmine si nequeas;
Non te versum, sed versum laudare decet te,
Fac ut te versus laudet ubique tuus.
CXXXVI. Avarum in vita nulli, in morte multis prodesse .
Non sibi non aliis prodest dum vivit avarus,
Et prodest aliis et sibi dum moritur.
Ut quod prosit agas ergo vixisse, Melampe,
Jam tibi sufficiat vita inimica tibi.
CXXXVII. Se non posse refringere .
Pigmeis nanisque sodalibus uteris, usque,
Sisiphe, num casu vel ratione facis.
Apparere quidem faciunt non te esse gigantem;
Nam mihi pigmeus, non mihi nanus eris.
CXXXVIII. Nobis esse placere, aliena non .
Nostra aliis, et plus nobis aliena placere,
Commune id vitium est, morbus et iste gravis.
Qui cum pene omnes titillet, in omnibus unum,
Et supra cunctos te, Damasippe, movet.