Latin · ~7 min
Lines 1.541-1.578
Godfrey of Winchester, Epigrammata 1.541-578
Not analysed yet
Magnorum cum non retinere juvamina possis,
Fac non magnorum, Symmache, non renuas.
Auxilia infirma consensus fortia reddit,
Umbram et quisque suam scito capillus habet.
CLXXXIV. Non pro parvis corporibus et animos parvos esse .
Parvas sæpe domos reges habitare videmus,
Non reges magnas, Æmiliane, puta.
Sic animi grandes parvissima corpora servant,
Cum parvi interdum maxima possideant.
CLXXXV. Impossibile in omnibus valere æqualiter .
Miror et admiror quod natus Apolline Phæthon
Omni tanquam uni militat officio.
Nam numerat, cantat, metitur, separat astra,
Construit, atque probat, litigat, ac trutinat.
CLXXXVI. Senem puerilibus intendere non decere .
De puero prodire senem me præcipis, at tu
De vetulo esse puer, Maximiane, cupis.
Esse semel puerum naturæ non vetat ordo,
Si superaddideris hoc venit ex vitio.
CLXXXVII. Famam ut pereas non amandam .
Nominis et famæ per secula longa petitor,
Insiliit mediis ignibus Empedocles.
Istius erroris dignus successor et hæres,
Quæque per alta ruens diceris, Hermenades.
CLXXXVIII. Non nimiam comestionem exercendam .
De dubia surgens c�na, Getulice, palles,
Perdunt officium perdita membra suum.
Esca quidem simplex sanum facit atque valentem,
Sed sanum multi destituere cibi.
CLXXXIX. Pecuniam omnia pertimescere .
Multimodis, Daciane, dolis evertis amicos,
F�dera rescindens dissocias socios.
Assuis adversos sub amoris glutine falso;
Bella movens, pacem dissicis atque fidem.
CXC. Inter dona naturæ mortem ponendam .
Mortis, Paule, timor tibi vitæ commoda tollit,
Jam moreris vivens dum metuendo peris.
Inter naturæ ponas si munera mortem,
Te de morte metus sollicitare nequit.
CXCI. Amicos amici amandos .
Me tanquam socium te dicis amare, Trebati,
Et quos prorsus amo dente furente teris.
Sed nisi sis sociis socius, et amicus amicis,
Non nostrum valeo dicere te socium.
CXCII. Hostem rejiciendum, patrem recipiendum esse .
Si tibi blanditur, Nausistrate, respicis hostem,
Si monet atque regit despicis ipse patrem;