Latin · ~7 min
Lines 1.579-1.616
Godfrey of Winchester, Epigrammata 1.579-616
Not analysed yet
Insipiens stultusque modo trutinaris eodem,
Hostem dum recipis, persequerisque patrem.
CXCIII. De nobilitate non superbiendum .
Multum, Fauste, tua de nobilitate superbis,
Quodque bono Faustus omne nomen habes;
Sed nullum nomen momenti quodlibet omen,
Culpaque de patribus sæpe venire solet.
CXCIV. Non nimis studendum vino .
Carbo, quid est quoniam sæpe mihi vina propinas?
Naso, non labris, hæc tua vina traho.
Unde fluant, si prævaleant quæro reperire,
Et non invenio vas aliquod nisi te.
CXCV. Suis parcendum .
Tollit ovem de fauce lupi persæpe molossus,
Ereptamque lupo ventre recondit ovem.
Tu quoque, Scæva, tuos prædone tueris ab omni,
Unus prædo tamen perdis ubique tuos.
CXCVI. Non de minimo superbiendum .
Qui non tyro fecit, nec fecit militis usum,
Qualiter ipse ducis præripit officium?
Grammatica minimum sudasti, Taure, palæstra,
Et petis orchestram præripiendo locum.
CXCVII. Pauperibus deesse quædam, avaris omnia .
Pauperibus quædam, sed avaris omnia desunt,
Desunt inter opes omnia, Magne, tibi;
Desunt namque tibi quibus ipse carere videris,
Et tua sunt tibi sic ut quasi non tua sint.
CXCVIII. Deteriora non legenda .
Bos f�num, leporem canis, alba ciconia vermem,
Uno de prato sæpe simul capiunt;
Sensu multiplici cum pagina multa redundet,
Insipidum semper tu tibi, Plaute, legis.
CXCIX. Per immoderantiam male decidere .
Immoderata sitis vivendi deliciose
Urgebat Tatium, nescit habere modum;
Jam quasi non sint divitiæ sic utitur illis,
Jam fastidit eas, nescit habere modum.
Vilia non adhibet, quæ sunt prætiosa ligurrit,
Utraque rejiciens, nescit habere modum.
CC. Reprehensorem irreprehensibilem esse debere .
Dum furis et clamas, dum lites, Monice, curas,
Quod firmas verbo, destruis officio.
Tu Curius verbo, tu verbo Lælius alter,
Sed te longe alium clamor et ira probant.
Ecce caput f�dus pia vitæ semina spargit,
Prædicat et mores Liber et ipsa Venus.